monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XVI.Epistula Eusebii ad Paulinum episcopum Tyri. <<<     >>> XVIII.De Meletianis, et quomodo sint ab Ecclesia segregati, et quia nolente Alexandro Arium suscipere, per diversa loca Ariani concilia celebrabant.

Cassiodorus, 1, CAPUT XVII.De potentia Eusebii Nicomediensis.

1 Talia et isti alterutris scribebant, contra veritatem se armantes ad praelium. Et peius fiebat malum ad contentionis incendium per eos qui haec scripta suscipiebant. Consentientes igitur Alexandro, etiam in eius tomo subscribebant; alii vero contraria faciebant. Praecipue tamen movebatur ex adverso Nicomediensis Eusebius, quoniam in epistula sua graviter eius memoriam fecerat Alexander.
2 Poterat autem illo tempore nimis Eusebius, quia tunc imperator Nicomediae morabatur. Nam ibi ante paululum temporis Diocletianus et qui circa eum erant regalia constituerant. Propterea ergo multi episcoporum obediebant Eusebio. Et ille frequenter scribebat Alexandro quidem, ut deserens quaestionem quae movebat tumultum, susciperet Arium et sequaces eius; per civitates autem diversis episcopis, ne consentirent scriptis Alexandri. Unde omnia erant valde turbata. Non enim solummodo Ecclesiae praesules ratiocinationibus inter se certare videbantur, sed etiam populus divisus erat.
3 Alii namque istis, alii vero consentiebant illis. Et ad tantum causa venit incendium, ut in publico et in ipsis theatris Christianitati derogaretur. Hi quidem in ipsa Alexandria positi, tanquam iam victores de superioribus persecutionibus facti, potius armabantur, legationesque mittebant ad provinciales episcopos; hi vero in alteram divisi partem, illorum simili seditioni communicabant.
Cassiodorus HOME

bav823.57 bav824.46 bnf1603.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik